- XIPHIANA Venatio
- XIPHIANA Venatioapri videl. ingentis, setis, rostrô, dente (quem non male ξίφος dicas) metuendi, qui, cum Cappadociam aliquandiu vastâsset, a Constantio Aug. fuperatus oecisusque est, exhibetur in huius Imperatoris Sapphiro eximia, quam Marquardus Freherus eruditô Commentario exposuit, uti diximus supra, voce Sapphirus. Nempe etΘηροφονίας gloriam etiam Principes viri, a vetustissimis iam temporibus, affectârunt. Unde Gregorius Naz. Orat. 1. in Iulianum Imperatorem (quem Constantius hic Caesarem fecit successoremque habuit) ubi ad imaginum illam et statuarum ambitionem venit, in quibus ipsi Principes adorari gauderent, ait, Imaginibus illis alios aliud quid Imperatorum appingere solere: hos quidem civitates clariores dona ferentes; alios autem Victorias serta capiti imponentes; nonnullos militiae praefectos eos adorantes; quasdam Barbarorum devictorum et pedibus provolutorum seu caesorum figuras: οἱ δὲ (addit denique) θηροφονίας καὶ εὐςτοχίας. Vide quoque supra, ubi de Aprorum Venatione. Alias Xiphias, Italice Pesce spada, piscis est, delphinis magnitudini non impar; mediocres enim duodecim circiter palmos in longitudine aequat: dentibus caret, quorum locô gladium oblongum in fronte gestat, oculi sunt orbiculati et modice capiti immissi, branchiae quatuor, iuxta quas duae pinnae, tertia in dorso, quarta in ventre, aliis aliquanrô amplior. Porro corpore seu pesse glabrâ et levi, in cuspidem, instar aliorum piscium, gracilescit: venter argenteus et fulgidus est, tergum modice nigrescit splendetque. Tantae docilitatis Kirchero, ut linguam Graecam ab Italica discernere eum dicat: qude certô cantilenae genere e subaqueis antris a piscatoribus allectus ipsorum praeda evadit, quod Auctor hic αὐτόπτης A. C. 1638. dum fretum Mainertinum traiceret, di 17. Maii, testatur in Musurgia. Eius rostra seu gladii, unde illi nomen, duo asser vantur in Musaeo eiusdem Auctoris, qui, semipalmum lati, in longitudine fere quinque palmos adaequant, Georg. de Sepibus in Collegii Roman. Societatis Iesu Musaeo, p. 24. Salmasius ξιφίαν caniculam interpretatur, et de eius τόμοις i. e. frustis concisis ac salitis, quâ voce integrum piscem intellexit Plinius, deque accipitre et apro ξιφίᾳ, vatia habet, ad Solin. p. 1317. uti de ξιφίῳ, herbae nomine, i. e. gladiolo, p. 999. et 1225. Vide quoque de Xiphia pisce, Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 4. c. 10. et 27. Ab eodem themate Ξιφισμὸς, saltationis genus cum ense, memoratur Iul. Caes. Scaligero, Poetices l. 1. c. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.